Et exsurgentes quidam Pharisaeorum, pugnabant pro Paulo contra Sadducaeos, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto. Quid si spiritus locutus est ei, vel Angelus?Hoc autem contra Sadducaeos dicebant, negantes angelum esse, vel spiritum, vel animam. Et cum facta esset tanta dissensio, timens tribunus ne discerperetur Paulus a Sadducaeis, scilicet volentibus eum rapere, jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum, ac deducere in castra, et sic factum est. Sequenti autem nocte apparuit Dominus Paulo, dicens: Constans esto, sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic oportet te et Romae testificari.